Noctes Gallicanae

Le Priple

d Hannon

 

Commentaire de Conrad Gesner

 

Conrad Gesner, (1516-1565)

Hannonis Carthaginensis ducis navigatio, qua maximam Libycae orae partem ultra Herculis Columnas lustravit / e greco sermone in latinum, Conrado Gesnero interprete, nunc primum conversa, adjecta sunt etiam scholia,

d. de Tiguri : per Andream Gesnerum, 1559

Trad. publ. l'origine dans l'ouvrage  Joannis Leonis Africani de totius Africae descriptione libri IX 

 

 

IN EVNDEM LI

BELLVM EXTEMPORANE

QUDAM ANNOTATIONES

 

IN TITVLVM

 

DE HANNONE

 

Hanno apud Plinium & alios fere Latinos scriptores aspiratur. Graeci non aspirant, forte propter regulam Grammaticorum, qui a ante n luigandum praecipiunt, praeterquam in nd‹nv, quoniam id fiat ab dv : quod nos in Grcis vocabulis admittimus, in Ebraicis & aliarum linguarum non item quoniam Punica lingua, sicuti totius fere Afric vt Ioan. Leo Africanus testatur, ab Ebraica originem duxit, Hannan autem Hebris gratificari significat : inde Hanno deriuatum conijcio, & significare gratiosum : vel potius qui alijs gratificatur, beneficum, uergton : (Hannan quidem viri nomen non semel in sacris libris legitur : ) & Hannibal, id est, gratiosus princeps, (vel dominus castrorum : nam hanah Ebris metari aut tenere castra significat, vt doctissimus prceptor meus me admonuit.) & Annas dempta aspiratione : & Iohannes, vel Ananias, id est, Deo gratus, quod Grce Theophilum sonat. Quamobrem non laudo Potani sententiam qui his vocabulis non aspirare mauult.

 

Anvnow (perperam pro Annonow) pl‹nai, leguntur apud Athenum libr. 3. in mentione citrei mali Iubas (inquit) Maurusiorum rex, citrum tradit ab Afris vocari malum Hespericum : sed delectetur ille Libycis libris & erroribus Annonis : (tanquam in istis inusitata qudam Grcis vocabula contineantur.) Annus (Annow) quidam Aegyptius clibanum inuenisse dicitur : vnde ortum est prouerbium : Annus clibanum, de ijs qui noui aliquid inuenissent, author Suidas.

 

Hanno Carthaginiensis, Philippi Macedonis temporibus. qui Carthagine priuatis opibus potens, regnum adfectans : & in fili nuptijs principes ciuitatis veneno necare, prodito a ministris consilio, frustra cogitans : alia adgressus via seruitia concitat, quibus incautam vrbem opprimat : quo etiam ciuibus prouiso ac vitato periculo, ipse demum in castellum munitum sese recipiens, Afros Maurorumque regem armauit. Captus postremo, ac primum virgis csus, deinde effuis oculis, & manibus cruribusque fractis, cruri adfixus est. ac in cognatos omnes etiam animaduersum. Ex Trogo libro 12.

 

Hannon item Carthaginiensis alius Agathocli cum triginta millibus Pnorum obuius factus, conferta pugna occisus est, Trogus libr. 22.

Hanno factionis Bracchin, qui cum optima consuleret Carthaginiensibus de pace, nequaquam exauditus est. Author Liuius lib. I. & vltimo de bello Punico : apud quem prudentiimas orationes huius & Asdrubalis legere licet.

 

Annvn' lonta exe skeuagvgn : Aelianus de animalibus lib. 5.c.39. hoc est Anno Leonis opera ad ea qua vellet vehenda visus est. Idem Variorum lib. 14.cap,30. quo pacto Anno Carthaginiensis pro deo venditare se voluerit, (quam plurimis auibus domi institutis vt nihil aliud sonarent, quam Anno est deus, & postea dimiis : sed frustra, cum illa libertate recepta ad naturalem cantum redirent.) tradit. Primus hominum Leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum Hanno e clariimis Pnorum traditur : damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenij videbatur : & male credi libertas ei, cui in tantum ceisset etiam feritas, Plinius libro 8, cap.16.

 

Ad libellum praesentem veniamus : cuius conditorem esse Hannonem Carthaginiensem, vt titulus prae se fert, verisimile est : nam & a Plinio lib. 5 cap.31. ex hoc commentariolo, ita v. hic leguntur : recitantur quaedam : nempe de Gorgonum (seu Gorillarum) insulis. Libri vero quinti cap. I fuere (inquit) & Hannonis Carthaginiensium ducis commentarij, Punicis rebus florentiimis explorare ambitum Africae iui, quem secuti plerique e Graecis nostrisque ad alia quaedam fabulosa & vrbes multas ab eo conditas ibi prodidere : quarum nec memoria vlla, nec vestigium extat , sic Plinius. Atqui ipse etiam Hanno in hoc libello, vrbes aliquot conditas a se memorat, interque alias Caricum murum, cuius etiam Ephorus mentionem fecit : & Melissam, Hecataeo quoque proditam, teste Stephano.

 

Basilvw) regis. Plinius eum ducem Carthaginensium dixit, alibi imperatorem.

 

Perplouw) Circumnauigatio vix dicitur Latine. quamobrem circumloquor, Navigatio qua lustravit oram Libyae, vel, descriptio aut lustratio orae Libycae Arrianus Periplum Maris rubri aedidit. Saturni quidem illud templum, in quo descriptio haec dedicata fuit, (tabula nimirum affixa, tanquam illius beneficio felix susceptae nauigationis euentus deberetur,) Carthagine fuisse puto.

 

IN IPSVM LIBELLVM.

 

Libyphoenices inuenio in Tabulis Geographicis circa Carthaginem : quam Phoenices condidisse historiae produnt. sic & Libyaegyptij a Plinio dicuntur.

 

Penthkontrouw) subaudi naw. Phocaeenses, inquit Herodotus Graecorum primi longinquis nauigationibus vsi sunt. nauigabant autem u srogglsi nausn, ŽllŒ penthkontroisin : hoc est, non onerarijs nauibus, sed actuarijs, quae quinquaginta remis (utrinque scilicet viginti quinque) agerentur, vt Bayfeus transtulit. Conijcimus autem facile, quoniam naues sexaginta fuerunt, & qui ijs vehebantur hominum numerus triginta millia, singulas naues ad homines quingentos vna cum annona & reliquo apparatu, continuisse.

 

Yumiatrion) Stephano Yumiathra vrbs est Libyae, sine authore.

 

Prw sprian) ad occasum, Atqui mihi videtur ambientibus Africam omnis post columnas nauigatio converti vel ad meridiem, vel ad orientem: & postremo ad Aquilonem: nusquam vero ad occasum : nisi aliquousque tantum vitandi oram et promontoria causa. Žn‹gesyai quidem, non modo soluere, sed etiam in altum euehi interpretantur.

 

Soluntis Libyae promontorij mentionem apud alios scriptores nondum inueni. eiusdem nominis est vrbs Cilicae.

 

Žkrvtrion) promontorium, hinc forte tribus prioribus syllabis ablatis =on dicitur de vertice montis eminente, koruf rouw perfainomnh Eustathio. priuatim tamen promontorium quoddam Aetoliae vocabatur Rhion. id vero vocabulum hodieque promontorium puto Hispanis signicare.

 

L‹sion denderes) opacum vel refertum arboribus. infra simpliciter rh dasa dicit : sed mox arborum mentionem subiungit. Plinius Atlantem opacum & nemorosum dixit.

 

Epbhmen) conscensis nauibus nauigauimus. Verbo pibnai contraria sunt kbnai & Žpobnai, quibus infra vtitur.

 

parall‹jantew.) Quod Latini dicunt oram vel litora legere, praeteruehi, praeternauigare. Vt tuto praeterueherentur oram Italia, Liuius. Aeginae praeternauigatio est XX. M. P. Plinius. Cicero praeteruectionem dixit. Hanno Graece dixit. paramebein tŒw stlaw, parall‹ttein tn lmnhn, paralgesyai tn gn, paramebesyai.

 

Katksamen pleiw prw t yal‹tt) lego katksamen per iota, a verbo katoikzv quod & simpliciter ikzv dicitur : quod condere, constituere, ktzein significat. nam si katksamen legas, vt codex impressus habet, a praesenti katoikv, quod est inhabito: & interpreteris, inhabitauimus ciuitates maritimas (hoc est habitatores eis immisimus : frustra dixerit Hanno superius ktsamen prthn plin : nam si vrbs aliqua prima ab eis condita dicatur: alias etiam posteriores condi oportuit. Et Plinius: Vrbes multas (inquit) ab eo conditas, prodidere. Consule Ammonium de differentijs vocum in katokhsiw.

 

Karikn texow) vrbs est Libyae ad sinistram Columnarum Herculis, vt Ephorus scribit. Verisimile autem est ad hunc locum Cares peruenisse: qui etiam Carico in Memphide nomen dederunt.

 

De Gitte, Acra & Aramby iam nihil inuenio.

 

Melissa vrbs est Libyae, cuius Hecataeus meminit, Stephanus.

 

De Lixo vrbe Claudij Caesaris coloniae, et eiusdem nominis amne, multa leges apud Plinium lib. 5. cap.1.

 

Boskmata) Vt apud Latinos pecus pro quouis praeter hominem animali saepe vsurpatur : aliquando ad mansueta contrahitur, et distinguitur in maius vt sunt boues, asini, equi & minus, vt ouis, capra, sus, apud Varronem, secundum postremam acceptionem pro oue per excellentiam ponitur (sic apud Graecos boskmata, yrmmata, botŒ, et poetice mla: praecipue tamen ad oues & capras contrahuntur. Arrianus yrmmata nomadik‹ dixit.

 

Alloiomrfou) peregrinae et nobis inusitae formae homines. Plinius his in locis collocat Aegipanas semiferos, & Blemmyas, & Gamphasantas, & Satyros, & Himantopodas. Et libro 6.cap.30. multiformes aliquot potest et miras hominum in Aethiopiae extremis effigies memorat.

 

Hmraw drmon) verti <potest> vnius diei cursu vel itinere, nam iter etiam de mari dicitur: et similiter cursus. Prouehimur pelago, vicina Ceraunia iuxta: Vnde iter Italiam cursusque breuiimus vndis, vergil.3.Aen. Aequorei cursus, Valerius in Argon. Bannomanna insula abest a Scythia diei cursu, Plinius. Vt rursus : Sebosus a Gorgonum insulis dierum xi. ad Hesperides cursum prodidit. Superius pro drmon dixerat plon mraw, Plinius nauigationem diei. Arrianus in Maris rubri lustratione subinde simpliciter drmon dicit, pro itinere diei (nisi addat nuxymeron) tum in mari, tum in terra. alicubi enim drmon perou nominat, alioqui spacium vel terminum eius spatij, quod vno die in terra confici solet, staymn Graeci, Latini mansionem vocitant. Potest autem id in terra fere certius esse, quam in mari, vbi propter ventos & alias causas inaequalia admodum itinera redduntur. Ex Arriani Indicis colligo drmon communem, & mediocrem vnius diei nauigationem, pro stadijs quadringentis fere accipi posse. alias enim trecenta tantum aut etiam ducenta stadia iter diei facit, alias quingenta, vt plurimum fere sexcenta: alioquando octingenta. longior quidem fit quae antelucano, vel mox a media nocte inchoarit: ita vt aliquando ad stadia mille sexcenta extendatur.

 

Ermhnaw) interpretes. Inde conijcimus per totam Africae oram iuxta Mediterraneum mare, vsque ad Columnas Herculis, & vltra ad Lixum vsque vnam esse linguam. deinceps vero aliam quandam linguam vsurpari: & rursus aliam Aethiopibus illis, qui a Cerne nauigantibus meridiem versus longiime orae tractu (duodecim fere dierum itinere) habitant: quorum linguam ne Lixitae quidem interpretes intelligebant.

 

Katksamen Krnhn) rursus lego katksamen per iota, vt supra: propter eandem causam, & quia etiam ex nomine imposito, insulam illam, hoc est ciuitatem in ea, condidisse videntur. De Cerne plura leges apud Plinium lib.6.cap.31. & inter alia, quod maxime huc facit: Nepotem Cornelium prodidisse Cernen ex aduerso maxime Carthaginis sitam esse, a continente passus mille, non ampliorem circuitu duobus millibus. Alij certe aliam insulam Cernen nominant. Quae in nostris Geographicis tabulis pingitur Cerne, non Hannonis aut Cornelij Nepotis Cerne videtur : multo minus ea, quae contra sinum Persicum aduersa Aethiopiae ab aliquibus describitur : sed Polybij Cerne, in extrema Mauritania contra montem Atlantem, a terra distans stadijs octo. In nostris tabulis Carthagini in ora aduersa opponitur quod vocant Caput formosum: cui vicina est parua quaedam insula. Sed hic locus Carthagini oppositus a Columnis (in nostris tabulis, bis tantum distat, quantum Columnae a Carthagine quamobrem non tam procul progressus videtur Hanno: quod exsequentibus etiam fluminibus conijcimus : etsi insula haec prope recessum cuiusdam sinus sit, vt de sua scribit Hanno. Mihi Cerne in nostris tabulis altius posita videtur, vt Madera recentiorum videri queat : quam vt poit esse Hannonis Cerne, quae a Lixo fl. tridui nauigatione distat. quaerendum an ea potius sit, quae a nonnullis Erythia putatur, e regione Vsadij promontorij.

 

Ekei gŒr plow) similis erat nauigatio, pro aequalis.

 

Tonteyen ew lmnhn Žfikmeya, di‹ tinow potamo meg‹lou diaplesantew, Xrthw. Locus hic obscurior est. fluuium forte Chreten nominat: quo (inquit) traiecto (diaplen proprie traijcere est) vel potius, superato (ut diaplen accipiatur pro Žnaplen,) id est nauigatione aduerso fluuio ad superiores eius partes facta, in lacum maximum incidimus: & inde rursus in alium peruenimus fluuium. Oportebit igitur ex vno lacu duos fluuios effluere: quod vsquam fieri verisimile mihi non sit: Xrthw etiam nomen nusquam reperio. In tabulas Geographorum pingitur his in locis fluuius Stachiris e lacu prodiens: & paulo infra illum Nia fluuius : horum alteruter fuerit Bambotum Plinij, crocodilis & Hippopotamis refertum flumen: quod hic etiam Hanno tradit. nam Darat amnis, qui & ipse crocodilos gignere a Plinio traditur, aliquanto superior est.

 

Mgista rh perteine, metŒ Žnyrpvn Žgrvn) pro metŒ legi potest msta, id est, pleni.

 

Aprajan) verbum est rarum, a praesenti Žpar‹ttv, cum vi, impetu & fragore deturbo, depello.

 

Epmeshmbraw) scire multitudinis numero ponit : (quamquam superius prw meshmbran dixit) Sic Plato in Epinomide dusmŒw & Žn‹tolaw.

 

Ddeka mraw tn gn paralegmenoi) In nostris tabulis non tantum spacij videtur his litoribus tribui.

 

Periplesantew d tata) scrutandi illius orbis gratia circumuectus. Plinius lib.5 ca.1. de Polybio. Ka stiw klpow sxei kperiplsai toton, Arrianus in Indicis.

 

Oresi meg‹loiw dassi) Atlantem maiorem hunc esse conijcio : & arbores de quibus loquitur, cedros, quarum materiam Romani expetebant mensis. Inter hunc montem & Hesperion ceras quinque dierum nauigatio est. nam & Plinius sic: Traditur & alia insula contra montem Atlantem, & ipsa Atlantis appellata: ab ea quinque dierum nauigatione solitudines ad promontorium quod vocauimus Hesperion ceras.

 

X‹smati yal‹tthw) maris opinor hiatum immensum vocat, spacium ipsum maris, superatis illis montibus, longe lateque vastum apparens.

 

Apost‹seiw) diastmata accipio, interstitia.

 

Esprou kraw) Plinius lib.5.cap1. promontorij Hesperij meminit his in locis: & kraw quidem, id est, cornu proprie videtur promontorium significare. accipi tamen synecdochice potest pro toto sinu cuius pars est: sicut infra etiam Austri cornu. A promontorio quod vocauimus Hesperion ceras (inquit Plinius 6.31.) circumagit se terrarum frons in occasum (ab ortu scilicet progressu facto) ac mare Atlanticum. Ibidem etiam Aethiopes Hesperios collocant. Hunc sinum rubrum puto a recentioribus vocari. Plura lege infra de Notu cornu &c.

 

Lmnh yalassdhw) lacus salsus, aut magnus forte & specie maris.

 

PurŒ tŒ pollŒ kaomena) Rarum est nomen purn, t. quod tamen in Lexico vulgari quidam interpretatur rogum, aestum, nec citat authorem.

 

Ka fvnn aln kosamen) Plinius haec et huiusmodi de Atlante monte scribit, li.5.cap.1. noctibus micare crebris ignibus. Aegipanum, Satyrorumque lasciuia impleri tibiarum ac fistulae cantu, tympanorum & cymbalorum sonitu strepere.

 

Thymiamatum regionis hoc in loco mentionem apud alios non reperi.

 

Hlbatow poetis excelsum significat, & proprie de montibus ac rupibus inacceis, per syncopen pro litbatow (sicut & litmhnow vel Žlitmhnow dicitur ftus &c.) Žp to Žliten, stin Žpotuxen tw b‹sevw. Minus probantur qui aspirant tamquam vocabulo a sole composito, Žp to ew tŒ chlŒ prta tn lion banein.

 

Yen xhma) .i. Deorum vehiculum. Apparet nomen hoc factum huic monti propter altitudinem. quoniam ignis ab eius vertice emicans noctu, ipsa sydera attingere videbatur. Lege Plinium lib.2.cap.106. & lib.5.cap.1. Idem lib.6 ad finem capitis 30. A media (inquit), Aethiopiae parte imminens mari mons excelsus, aeternis ardet ignibus, Theon ochema dictus Graecis: a quo nauigatio quatridui, ad promontorium quod Hesperionceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopes Hesperios. Quidam & in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt. Hic autem pars eius esse videtur, qui Deuchis mons appellatur in nostris tabulis, nomine etiam vicino quasi Theuochis: a quo non multum distat qui Iouis mons dicitur.

 

Ntou kraw) Lege supra vbi de Hesperio cornu diximus. Coniecerim equidem Cornu hoc Austri, cuius apud alios mentionem non inuenio, esse quod hodie Caput formosum appellatur, Carthagini fere e directo oppositum. illic enim angulus & sinus ingens est, Africae in Austrum se protendentis: & ijs qui non procul litoribus discedunt, siue per terram siue per mare iter, subito illic in Austrum recta conuertitur: vt a principio conuersionis ad Austrum ab occasu nauigantibus ita dictum sit. Hesperium vero cornu, contra: quod ab ortu vel nauigantibus vel continentem & litora sequentibus, extrema haec terrarum ad Occidentem pars sit . Hic etiam Gorgonum insulas a veteribus collocatas verisimile est: & errasse Plinium, cum scribit: Contra hoc promontorium, quod Hesperionceras vocavimus, Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui nauigatione distantes a Continente, vt tradit Xenophon Lampsacenus. Penetrauit in eas Hanno Poenorum imperator, prodiditque hirta faeminarum corpora, viros pertinacitate euasisse: duarumque Gorgonum cutes argumenti & miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas vsque ad Carthaginem captam. Vltra has etiamnunc duae Hesperides insulae narrantur. adeoque omnia circa haec incerta sunt, vt Statius Sebosus a Gorgonum insulis praenauigatione (forte praeternauigatione) Atlantis dierum XL, ad Hesperidum insulas cursum prodiderit: ab ijs ad Herperionceras, vnius. Nec Mauritaniae insularum certior fama est. Sic ille. Apparet autem eum vel ex eo quod Hannonem citat, & quaedam eius verba interpretatur, (is Gorgones Gorillas vocat,) insulas earum ad Hesperionceras, non recte retulisse: cum ad Notium referat Hanno. Sed aliquis ociosior haec diligentius considerabit. Circa hoc promontorium quod recentiores. Formosum cognominant, aliqui in Tabulis hominem monoculum pingunt innuentes nimirum hic sedem fuisse Gorgonum. has enim aliqui cum Graeis confundunt, quibus fabulosa antiquitas, cum tres essent, oculum vnicum omnibus communem attribuit. aut forte alludentes ad gentem illam de qua Plinius libro 6. capite 30. Ad Occidentem (inquit) Aethiopiae Nigrae, (Ngroi:) quorum rex vnum oculum habeat in fronte. Paulo ante autem sic: Regio supra Surbitum vbi desinunt montes, traditur e quibusdam, habere maritimos Aethiopas, Nisicastes, Nisitas: quod significat ternum & quaternum oculorum viros: non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione vtantur. Gorgones equidem a terrore dictas putarim, (gor. n. Hebrais, quorum linguae affinis est Aethiopica, timere significat :) siue quod ipsae timidae essent, & mox visis hominibus diffugerunt: siue alijs aspectu terribiles, vtpote hirtae. hinc & terribilem visu, halitusque pestilentes, apud Hesperios Aethiopes, feram Gorgonem appellarunt, quam alij Catoblepam.

 

Krhmnob‹tai) eosdem lib‹taw dixeris.

 

Tow metroiw) repono ptroiw, sicut & supra legitur.

 

F I N I S