Le Périple
d Hannon
Traduction de Conrad Gesner

HANNONIS CAR-
THAGINENSIVM REGIS NA-
VIGATIO, QVA LIBYCAM ORAM
ultra Herculis columnas lustrauit in aede Sa-
turni ab eo dedicata ex Graeco ser-
mone in Latinum Conrado
Gesnero interprete.
Placuit Carthaginensibus ut Hanno nauigaret
extra columnas Herculis, & [urbes] LIBYPH{A}ENICVM conderet. Nauigauit igitur & classem
nauium sexaginta, quarum singulę remis quinquaginta agebantur, secum abduxit. ijs magnus hominum numerus, uirorum & mulierum ad triginta millia, &
annona, & apparatus uarius uehebantur. Postquam autem soluimus, & extra columnas biduum nauigando consumpsimus, primam a nobis conditam ciuitatem THYMIATERIVM nominauimus: huic ampla planicies subiecta erat:
inde ad Occasum prouecti (rursus) ad
SOLVNTEM, Libyę promontorium arboribus opacum conuenimus, ubi condito Neptuni
delubro, rursus ad Orientem dimidij diei nauigatione conuersi, in stagnum non procul į mari distans, multis & magnis
arundinibus refertum peruenimus : in quo elephanti & alię ferę
permultę pascebantur.
Tum hoc stagno ad iter diei pręterito,
ciuitates maritimas condidimus : quarum hęc sunt nomina, CARICVSmurus, GYTTE, ACRA, MELISSA & ARAMBYS. Inde solutis nauibus ad LIXVM flumen
magnum appulimus, quod é Libya fluit. Iuxta id Nomades(.i. pastorales homines)
Lixitae, sua pecora pascebant: quibus cum amicitia inita aliquam diu mansimus.
Supra hos terram incolebant Aethiopes
inhospitales, quorum regio fcris referta est, & montibus magnis
intercepta, é quibus Lixum profluere aiunt: & montes illos
inhabitari į TROGLODYTIS peregrinę formę hominibus: quos uel equis cursu
perniciores Lixitę nobis esse narrabant. Acceptis deinde intērpretibus į
Lixitis, oram desertam ad ,meridiem bidui itinere legebamus :
inde ad orientem unius diei cursu nauigauimus, & in
sinus cuiusdam recessu insulam paruam deprehendimus, stadiorum quinque
ambitu: in qua habitatores reliquimus, & CERNEN nominauimus. Eam inita nauigationis
ratione recta Carthagini oppositam essei
conijciebamus. Nauigatio enim į Carthagine ad Columnas, & a
Columnis ad Cernen respondebat.
Hinc uenimus in stagnum magno flumine traiecto, quod Chretes appellatur. id stagnum insulas tres amplectabatur, maiores quam Cerne. Ab ijs nauigatione diei interiore,
stagni recessum attigimus. ibi stagno montes maximi imminebant,
syluestribus hominibus inhabitati, pelles ferinas indutis, qui lapidum
coniectunos repulsos egressu prohibuerunt: Exinde nauigando ad alium amnem,
magnum latumque, Crocodilis & equis fluuiatilibus plenum deuenimus. Tum retrogressi Cernen
repetiuimus.
Et ab ea meridiem uersus per.duodecim dies oram pręteruecti, (quam uniuersam Aethiopes tenebant:
pauidi & aspectus nostri impatientes, lingua autem nostris etiam
interpretibus Lixitis incognita utebantur,) ultimo tandem (hoc est duodecimo)
die ad magnos & syluosos montes appulimus. syluae constabant arboribus,
quarum lignum odoratum & uarium erat.
His montibus bidui nauigatione circuitis, in
immensum maris hiatum
incidimus: ad cuius alteram partem continenti adiuctam, campus
patebat: é quo noctu ignes ex omnibus locis per interualla emicare cernebamus, alios maiores, alios minores. Illic aquati, antrorsum per dies quinque iuxta litus perreximus,
donec sinum ingentem, quem interpretes HESPERV CERAS (id est,
uesperi cornu) uocabant, contigimus.
In eo insula erat magna;
& in ipsa insula lacus marinus, in
quo rursus insula alia. In hac progressi, interdiu aliud pręter syluam
nihil uidebamus, noctu ueró ignes multos ardentes : & uoces
tibiarum, sonos cymbalorum, ictus tympanorum, & clamorem innumerum audiebamus.
Quamobrem territi, cśm uates quoque insulam deserere nos iuberent, celeriter (é sinu illo) euecti, Thymiamatum regionem ignitam legebamus: į qua torrentes ignei in mare exundabant. nimium eius terrę ēstum, calcantium uestigia non
ferebant. Itaque ab hoc etiam loco ocyus recessimus: & quadridui
nauigatione prouecti noctu terram fluminis [= fulminis] plenam uidebamus. apparebat autem in medio excelsus quidam & cęteris maior ignis, ipsis ut uidebatur,
astris contiguus: erat is, ut interdiu cernebamus, mons maximus,
THEON OCHEMA dictus. Inde triduana nauigatione igneis torrentibus pręteritis,
sinŖu ossédimus NOTV CERAS (id est
Austri cornu) nomine.
in cuius intimo recessu insula
erat, similis prędictē :
quē & lacum similiter cum alia
insula, hominum nationi
syluestri frequentata, continebat. erant autem multó plures uiris mulieres, corporibus hirsutae: quas interpretes nostri GORILLAS uocabant. Nos
persequendo uirum capere ullum nequiuimus: omnes enim per pręcipitia, quę
facile scandebant, & lapides in nos conijciebant, euaserunt. Foeminas tamen coepimus tres, quas, cśm mordendo & lacerando abducturis reniterentur, occidimus: & pelles eis
detractas in Carthaginem retulimus. neque enim ultra nauigauimus, cum annona
deficeret.
Conrad Gesner (1516-1565)
